| Civilis parte copiarum retenta veteranas cohortis et | 4.33.1 |
| quod e Germanis maxime promptum adversus Voculam exer- | |
| citumque eius mittit, Iulio Maximo et Claudio Victore, soro- | |
| ris suae filio, ducibus. rapiunt in transitu hiberna alae Asci- | |
| burgii sita; adeoque improvisi castra involavere ut non ad- | 5 |
| loqui, non pandere aciem Vocula potuerit: id solum ut in | |
| tumultu monuit, subsignano milite media firmare: auxilia | |
| passim circumfusa sunt. eques prorupit, exceptusque com- | |
| positis hostium ordinibus terga in suos vertit. caedes inde, | |
| non proelium. et Nerviorum cohortes, metu seu perfidia, la- | 10 |
| tera nostrorum nudavere: sic ad legiones perventum, quae | |
| amissis signis intra vallum sternebantur, cum repente novo | |
| auxilio fortuna pugnae mutatur. Vasconum lectae a Galba | |
| cohortes ac tum accitae, dum castris propinquant, audito | |
| proeliantium clamore intentos hostis a tergo invadunt latio- | 15 |
| remque quam pro numero terrorem faciunt, aliis a Novaesio, | |
| aliis a Mogontiaco universas copias advenisse credentibus. | |
| is error Romanis addit animos, et dum alienis viribus confidunt, | |
| suas recepere. fortissimus quisque e Batavis, quantum peditum | |
| erat, funduntur: eques evasit cum signis captivisque, quos | 20 |
| prima acie corripuerant. caesorum eo die in partibus nostris | |
| maior numerus et imbellior, e Germanis ipsa robora. |