| Nihil aeque exercitus nostros quam egestas copia- | 4.35.1 |
| rum fatigabat. impedimenta legionum cum imbelli turba No- | |
| vaesium missa ut inde terrestri itinere frumentum advehe- | |
| rent; nam flumine hostes potiebantur. primum agmen secu- | |
| rum incessit, nondum satis firmo Civile. qui ubi rursum mis- | 5 |
| sos Novaesium frumentatores datasque in praesidium cohor- | |
| tis velut multa pace ingredi accepit, rarum apud signa mili- | |
| tem, arma in vehiculis, cunctos licentia vagos, compositus | |
| invadit, praemissis qui pontis et viarum angusta insiderent. | |
| pugnatum longo agmine et incerto Marte, donec proelium | 10 |
| nox dirimeret. cohortes Geldubam perrexere, manentibus, ut | |
| fuerant, castris, quae relictorum illic militum praesidio te- | |
| nebantur. non erat dubium quantum in regressu discriminis | |
| adeundum foret frumentatoribus onustis perculsisque. addit | |
| exercitui suo Vocula mille delectos e quinta et quinta decima | 15 |
| legionibus apud Vetera obsessis, indomitum militem et duci- | |
| bus infensum. plures quam iussum erat profecti palam in | |
| agmine fremebant, non se ultra famem, insidias legatorum | |
| toleraturos: at qui remanserant, desertos se abducta parte | |
| legionum querebantur. duplex hinc seditio, aliis revocanti- | 20 |
| bus Voculam, aliis redire in castra abnuentibus. |