| Kalendis Ianuariis in senatu, quem Iulius Frontinus | 4.39.1 |
| praetor urbanus vocaverat, legatis exercitibusque ac regibus | |
| laudes gratesque decretae; Tettio Iuliano praetura, tam- | |
| quam transgredientem in partis Vespasiani legionem dese- | |
| ruisset, ablata ut in Plotium Grypum transferretur; Hormo | 5 |
| dignitas equestris data. et mox eiurante Frontino Caesar | |
| Domitianus praeturam cepit. eius nomen epistulis edictisque | |
| praeponebatur, vis penes Mucianum erat, nisi quod pleraque | |
| Domitianus instigantibus amicis aut propria libidine audebat. | |
| sed praecipuus Muciano metus e Primo Antonio Varoque Ar- | 10 |
| rio, quos recentis clarosque rerum fama ac militum studiis | |
| etiam populus fovebat, quia in neminem ultra aciem saevie- | |
| rant. et ferebatur Antonius Scribonianum Crassum, egregiis | |
| maioribus et fraterna imagine fulgentem, ad capessendam rem | |
| publicam hortatus, haud defutura consciorum manu, ni Scri- | 15 |
| bonianus abnuisset, ne paratis quidem corrumpi facilis, adeo | |
| metuens incerta. igitur Mucianus, quia propalam opprimi An- | |
| tonius nequibat, multis in senatu laudibus cumulatum secretis | |
| promissis onerat, citeriorem Hispaniam ostentans discessu | |
| Cluvii Rufi vacuam; simul amicis eius tribunatus praefectu- | 20 |
| rasque largitur. dein postquam inanem animum spe et cupi- | |
| dine impleverat, viris abolet dimissa in hiberna legione septi- | |
| ma, cuius flagrantissimus in Antonium amor. et tertia legio, | |
| familiaris Arrio Varo miles, in Syriam remissa; pars exerci- | |
| tus in Germanias ducebatur. sic egesto quidquid turbidum | 25 |
| redit urbi sua forma legesque et munia magistratuum. |