| Quo die senatum ingressus est Domitianus, de absen- | 4.40.1 |
| tia patris fratrisque ac iuventa sua pauca et modica disseruit, | |
| decorus habitu; et ignotis adhuc moribus crebra oris confu- | |
| sio pro modestia accipiebatur. referente Caesare de resti- | |
| tuendis Galbae honoribus, censuit Curtius Montanus ut Piso- | 5 |
| nis quoque memoria celebraretur. patres utrumque iussere: | |
| de Pisone inritum fuit. tum sorte ducti per quos redderen- | |
| tur bello rapta, quique aera legum vetustate delapsa nosce- | |
| rent figerentque, et fastos adulatione temporum foedatos ex- | |
| onerarent modumque publicis impensis facerent. redditur | 10 |
| Tettio Iuliano praetura, postquam cognitus est ad Vespa- | |
| sianum confugisse: Grypo honor mansit. repeti inde cogni- | |
| tionem inter Musonium Rufum et Publium Celerem placuit, | |
| damnatusque Publius et Sorani manibus satis factum. insignis | |
| publica severitate dies ne privatim quidem laude caruit. iu- | 15 |
| stum iudicium explesse Musonius videbatur, diversa fama De- | |
| metrio Cynicam sectam professo, quod manifestum reum am- | |
| bitiosius quam honestius defendisset: ipsi Publio neque ani- | |
| mus in periculis neque oratio suppeditavit. signo ultionis in | |
| accusatores dato, petit a Caesare Iunius Mauricus ut com- | 20 |
| mentariorum principalium potestatem senatui faceret, per | |
| quos nosceret quem quisque accusandum poposcisset. con- | |
| sulendum tali super re principem respondit. |