| Senatus inchoantibus primoribus ius iurandum con- | 4.41.1 |
| cepit quo certatim omnes magistratus, ceteri, ut sententiam | |
| rogabantur, deos testis advocabant, nihil ope sua factum quo | |
| cuiusquam salus laederetur, neque se praemium aut honorem | |
| ex calamitate civium cepisse, trepidis et verba iuris iurandi | 5 |
| per varias artis mutantibus, quis flagitii conscientia inerat. | |
| probabant religionem patres, periurium arguebant; eaque | |
| velut censura in Sariolenum Voculam et Nonium Attianum et | |
| Cestium Severum acerrime incubuit, crebris apud Neronem | |
| delationibus famosos. Sariolenum et recens crimen urge- | 10 |
| bat, quod apud Vitellium molitus eadem foret: nec destitit | |
| senatus manus intentare Voculae, donec curia excederet. ad | |
| Paccium Africanum transgressi eum quoque proturbant, tam- | |
| quam Neroni Scribonios fratres concordia opibusque insignis | |
| ad exitium monstravisset. Africanus neque fateri audebat | 15 |
| neque abnuere poterat: in Vibium Crispum, cuius interroga- | |
| tionibus fatigabatur, ultro conversus, miscendo quae defen- | |
| dere nequibat, societate culpae invidiam declinavit. |