| Magnam eo die pietatis eloquentiaeque famam Vip- | 4.42.1 |
| stanus Messala adeptus est, nondum senatoria aetate, ausus | |
| pro fratre Aquilio Regulo deprecari. Regulum subversa Cras- | |
| sorum et Orfiti domus in summum odium extulerat: sponte | |
| [e xsc] accusationem subisse iuvenis admodum, nec depel- | 5 |
| lendi periculi sed in spem potentiae videbatur; et Sulpicia Prae- | |
| textata Crassi uxor quattuorque liberi, si cognosceret sena- | |
| tus, ultores aderant. igitur Messala non causam neque reum | |
| tueri, sed periculis fratris semet opponens flexerat quosdam. | |
| occurrit truci oratione Curtius Montanus, eo usque progres- | 10 |
| sus ut post caedem Galbae datam interfectori Pisonis pecu- | |
| niam a Regulo adpetitumque morsu Pisonis caput obiectaret. | |
| 'hoc certe' inquit 'Nero non coegit, nec dignitatem aut salu- | |
| tem illa saevitia redemisti. sane toleremus istorum defensio- | |
| nes qui perdere alios quam periclitari ipsi maluerunt: te | 15 |
| securum reliquerat exul pater et divisa inter creditores bona, | |
| nondum honorum capax aetas, nihil quod ex te concupisceret | |
| Nero, nihil quod timeret. libidine sanguinis et hiatu prae- | |
| miorum ignotum adhuc ingenium et nullis defensionibus ex- | |
| pertum caede nobili imbuisti, cum ex funere rei publicae ra- | 20 |
| ptis consularibus spoliis, septuagiens sestertio saginatus et | |
| sacerdotio fulgens innoxios pueros, inlustris senes, conspi- | |
| cuas feminas eadem ruina prosterneres, cum segnitiam Ne- | |
| ronis incusares, quod per singulas domos seque et delatores | |
| fatigaret: posse universum senatum una voce subverti. reti- | 25 |
| nete, patres conscripti, et reservate hominem tam expediti | |
| consilii ut omnis aetas instructa sit, et quo modo senes no- | |
| stri Marcellum, Crispum, iuvenes Regulum imitentur. invenit | |
| aemulos etiam infelix nequitia: quid si floreat vigeatque? et | |
| quem adhuc quaestorium offendere non audemus, praetorium | 30 |
| et consularem ausuri sumus? an Neronem extremum domino- | |
| rum putatis? idem crediderant qui Tiberio, qui Gaio super- | |
| stites fuerunt, cum interim intestabilior et saevior exortus est. | |
| non timemus Vespasianum; ea principis aetas, ea moderatio: | |
| sed diutius durant exempla quam mores. elanguimus, patres | 35 |
| conscripti, nec iam ille senatus sumus qui occiso Nerone | |
| delatores et ministros more maiorum puniendos flagitabat. | |
| optimus est post malum principem dies primus.' |