| Sed tum legionem in Africa regebat Valerius Festus, | 4.49.1 |
| sumptuosae adulescentiae neque modica cupiens et adfini- | |
| tate Vitellii anxius. is crebris sermonibus temptaveritne Pi- | |
| sonem ad res novas an temptanti restiterit, incertum, quoniam | |
| secreto eorum nemo adfuit, et occiso Pisone plerique ad gra- | 5 |
| tiam interfectoris inclinavere. nec ambigitur provinciam et | |
| militem alienato erga Vespasianum animo fuisse; et quidam | |
| e Vitellianis urbe profugi ostentabant Pisoni nutantis Gallias, | |
| paratam Germaniam, pericula ipsius et in pace suspecto tu- | |
| tius bellum. inter quae Claudius Sagitta, praefectus alae Pe- | 10 |
| trianae, prospera navigatione praevenit Papirium centurio- | |
| nem a Muciano missum, adseveravitque mandata interficiendi | |
| Pisonis centurioni data: cecidisse Galerianum consobrinum | |
| eius generumque; unam in audacia spem salutis, sed duo | |
| itinera audendi, seu mallet statim arma, seu petita navibus | 15 |
| Gallia ducem se Vitellianis exercitibus ostenderet. nihil ad | |
| ea moto Pisone, centurio a Muciano missus, ut portum Car- | |
| thaginis attigit, magna voce laeta Pisoni omnia tamquam prin- | |
| cipi continuare, obvios et subitae rei miraculo attonitos ut | |
| eadem adstreperent hortari. vulgus credulum ruere in fo- | 20 |
| rum, praesentiam Pisonis exposcere; gaudio clamoribusque | |
| cuncta miscebant, indiligentia veri et adulandi libidine. Piso | |
| indicio Sagittae vel insita modestia non in publicum egres- | |
| sus est neque se studiis vulgi permisit: centurionemque per- | |
| contatus, postquam quaesitum sibi crimen caedemque com- | 25 |
| perit, animadverti in eum iussit, haud perinde spe vitae quam | |
| ira in percussorem, quod idem ex interfectoribus Clodii Ma- | |
| cri cruentas legati sanguine manus ad caedem proconsulis | |
| rettulisset. anxio deinde edicto Carthaginiensibus increpitis, | |
| ne solita quidem munia usurpabat, clausus intra domum, ne | 30 |
| qua motus novi causa vel forte oreretur. |