| Sed ubi Festo consternatio vulgi, centurionis suppli- | 4.50.1 |
| cium veraque et falsa more famae in maius innotuere, equi- | |
| tes in necem Pisonis mittit. illi raptim vecti obscuro adhuc | |
| coeptae lucis domum proconsulis inrumpunt destrictis gladiis, | |
| et magna pars Pisonis ignari, quod Poenos auxiliaris Mau- | 5 |
| rosque in eam caedem delegerat. haud procul cubiculo ob- | |
| vium forte servum quisnam et ubi esset Piso interrogavere. | |
| servus egregio mendacio se Pisonem esse respondit ac sta- | |
| tim obtruncatur. nec multo post Piso interficitur; namque | |
| aderat qui nosceret, Baebius Massa e procuratoribus Africae, | 10 |
| iam tunc optimo cuique exitiosus et inter causas malorum | |
| quae mox tulimus saepius rediturus. Festus Adrumeto, ubi | |
| speculabundus substiterat, ad legionem contendit praefe- | |
| ctumque castrorum Caetronium Pisanum vinciri iussit pro- | |
| prias ob simultates, sed Pisonis satellitem vocabat milites- | 15 |
| que et centuriones quosdam puniit, alios praemiis adfecit, | |
| neutrum ex merito, sed ut oppressisse bellum crederetur. | |
| mox Oeensium Lepcitanorumque discordias componit, quae | |
| raptu frugum et pecorum inter agrestis modicis principiis, | |
| iam per arma atque acies exercebantur; nam populus Oeen- | 20 |
| sis multitudine inferior Garamantas exciverat, gentem indo- | |
| mitam et inter accolas latrociniis fecundam. unde artae Lep- | |
| citanis res, lateque vastatis agris intra moenia trepidabant, | |
| donec interventu cohortium alarumque fusi Garamantes et re- | |
| cepta omnis praeda, nisi quam vagi per inaccessa mapalium | 25 |
| ulterioribus vendiderant. |