| Ante Flacci Hordeonii caedem nihil prorupit quo | 4.55.1 |
| coniuratio intellegeretur: interfecto Hordeonio commeavere | |
| nuntii inter Civilem Classicumque praefectum alae Treviro- | |
| rum. Classicus nobilitate opibusque ante alios: regium illi | |
| genus et pace belloque clara origo, ipse e maioribus suis | 5 |
| hostis populi Romani quam socios iactabat. miscuere sese | |
| Iulius Tutor et Iulius Sabinus, hic Trevir, hic Lingonus, Tutor | |
| ripae Rheni a Vitellio praefectus; Sabinum super insitam | |
| vanitatem falsae stirpis gloria incendebat: proaviam suam | |
| divo Iulio per Gallias bellanti corpore atque adulterio pla- | 10 |
| cuisse. hi secretis sermonibus animos ceterorum scrutari, | |
| ubi quos idoneos rebantur conscientia obstrinxere, in colo- | |
| nia Agrippinensi in domum privatam conveniunt; nam publice | |
| civitas talibus inceptis abhorrebat; ac tamen interfuere quidam | |
| Vbiorum Tungrorumque. sed plurima vis penes Treviros ac | 15 |
| Lingonas, nec tulere moras consultandi. certatim procla- | |
| mant furere discordiis populum Romanum, caesas legiones, | |
| vastatam Italiam, capi cum maxime urbem, omnis exercitus | |
| suis quemque bellis distineri: si Alpes praesidiis firmentur, | |
| coalita libertate disceptaturas Gallias quem virium suarum | 20 |
| terminum velint. |