| Haec dicta pariter probataque: de reliquiis Vitel- | 4.56.1 |
| liani exercitus dubitavere. plerique interficiendos censebant, | |
| turbidos, infidos, sanguine ducum pollutos: vicit ratio par- | |
| cendi, ne sublata spe veniae pertinaciam accenderent: adlicien- | |
| dos potius in societatem. legatis tantum legionum interfectis, | 5 |
| ceterum vulgus conscientia scelerum et spe impunitatis facile | |
| accessurum. ea primi concilii forma missique per Gallias | |
| concitores belli; simulatum ipsis obsequium quo incautio- | |
| rem Voculam opprimerent. nec defuere qui Voculae nuntia- | |
| rent, sed vires ad coercendum deerant, infrequentibus infi- | 10 |
| disque legionibus. inter ambiguos milites et occultos hostis | |
| optimum e praesentibus ratus mutua dissimulatione et isdem | |
| quibus petebatur grassari, in coloniam Agrippinensem de- | |
| scendit. illuc Claudius Labeo, quem captum et [extra com- | |
| mentum] amendatum in Frisios diximus, corruptis custodibus | 15 |
| perfugit; pollicitusque, si praesidium daretur, iturum in Ba- | |
| tavos et potiorem civitatis partem ad societatem Romanam | |
| retracturum, accepta peditum equitumque modica manu | |
| nihil apud Batavos ausus quosdam Nerviorum Baetasiorumque | |
| in arma traxit, et furtim magis quam bello Canninefatis Mar- | 20 |
| sacosque incursabat. |