| 'Numquam apud vos verba feci aut pro vobis solli- | 4.58.1 |
| citior aut pro me securior. nam mihi exitium parari libens | |
| audio mortemque in tot malis [hostium] ut finem miseriarum | |
| expecto: vestri me pudet miseretque, adversus quos non | |
| proelium et acies parantur; id enim fas armorum et ius ho- | 5 |
| stium est: bellum cum populo Romano vestris se manibus | |
| gesturum Classicus sperat imperiumque et sacramentum Gal- | |
| liarum ostentat. adeo nos, si fortuna in praesens virtusque | |
| deseruit, etiam vetera exempla deficiunt, quotiens Romanae | |
| legiones perire praeoptaverint ne loco pellerentur? socii | 10 |
| saepe nostri excindi urbis suas seque cum coniugibus ac li- | |
| beris cremari pertulerunt, neque aliud pretium exitus quam | |
| fides famaque. tolerant cum maxime inopiam obsidiumque | |
| apud Vetera legiones nec terrore aut promissis demoventur: | |
| nobis super arma et viros et egregia castrorum munimenta | 15 |
| frumentum et commeatus quamvis longo bello pares. pecunia | |
| nuper etiam donativo suffecit, quod sive a Vespasiano sive a | |
| Vitellio datum interpretari mavultis, ab imperatore certe Ro- | |
| mano accepistis. tot bellorum victores, apud Geldubam, apud | |
| Vetera, fuso totiens hoste, si pavetis aciem, indignum id qui- | 20 |
| dem, sed est vallum murique et trahendi artes, donec e pro- | |
| ximis provinciis auxilia exercitusque concurrant. sane ego | |
| displiceam: sunt alii legati, tribuni, centurio denique aut | |
| miles. ne hoc prodigium toto terrarum orbe vulgetur, vobis | |
| satellitibus Civilem et Classicum Italiam invasuros. an, si ad | 25 |
| moenia urbis Germani Gallique duxerint, arma patriae infere- | |
| tis? horret animus tanti flagitii imagine. Tutorine Treviro | |
| agentur excubiae? signum belli Batavus dabit, et Germano- | |
| rum catervas supplebitis? quis deinde sceleris exitus, cum | |
| Romanae legiones contra derexerint? transfugae e transfu- | 30 |
| gis et proditores e proditoribus inter recens et vetus sacra- | |
| mentum invisi deis errabitis? te, Iuppiter optime maxime, | |
| quem per octingentos viginti annos tot triumphis coluimus, | |
| te, Quirine Romanae parens urbis, precor venerorque ut, si | |
| vobis non fuit cordi me duce haec castra incorrupta et inte- | 35 |
| merata servari, at certe pollui foedarique a Tutore et Classico | |
| ne sinatis, militibus Romanis aut innocentiam detis aut ma- | |
| turam et sine noxa paenitentiam.' |