| Varie excepta oratio inter spem metumque ac pu- | 4.59.1 |
| dorem. digressum Voculam et de supremis agitantem liberti | |
| servique prohibuere foedissimam mortem sponte praevenire. | |
| et Classicus misso Aemilio Longino, desertore primae legio- | |
| nis, caedem eius maturavit; Herennium et Numisium legatos | 5 |
| vinciri satis visum. dein sumptis Romani imperii insignibus | |
| in castra venit. nec illi, quamquam ad omne facinus durato, | |
| verba ultra suppeditavere quam ut sacramentum recitaret: | |
| iuravere qui aderant pro imperio Galliarum. interfectorem | |
| Voculae altis ordinibus, ceteros, ut quisque flagitium nava- | 10 |
| verat, praemiis attollit. | |
| Divisae inde inter Tutorem et Classicum curae. Tutor | |
| valida manu circumdatos Agrippinensis quantumque militum | |
| apud superiorem Rheni ripam in eadem verba adigit, occisis | |
| Mogontiaci tribunis, pulso castrorum praefecto, qui detracta- | 15 |
| verant: Classicus corruptissimum quemque e deditis pergere | |
| ad obsessos iubet, veniam ostentantis, si praesentia seque- | |
| rentur: aliter nihil spei, famem ferrumque et extrema passu- | |
| ros. adiecere qui missi erant exemplum suum. |