| Civilis et Classicus rebus secundis sublati, an colo- | 4.63.1 |
| niam Agrippinensem diripiendam exercitibus suis permitte- | |
| rent dubitavere. saevitia ingenii et cupidine praedae ad ex- | |
| cidium civitatis trahebantur: obstabat ratio belli et novum | |
| imperium inchoantibus utilis clementiae fama; Civilem etiam | 5 |
| beneficii memoria flexit, quod filium eius primo rerum motu | |
| in colonia Agrippinensi deprehensum honorata custodia ha- | |
| buerant. sed Transrhenanis gentibus invisa civitas opulentia | |
| auctuque; neque alium finem belli rebantur quam si promisca | |
| ea sedes omnibus Germanis foret aut disiecta Vbios quoque | 10 |
| dispersisset. |