| Igitur Tencteri, Rheno discreta gens, missis legatis | 4.64.1 |
| mandata apud concilium Agrippinensium edi iubent, quae | |
| ferocissimus e legatis in hunc modum protulit: 'redisse vos | |
| in corpus nomenque Germaniae communibus deis et prae- | |
| cipuo deorum Marti grates agimus, vobisque gratulamur quod | 5 |
| tandem liberi inter liberos eritis; nam ad hunc diem flumina | |
| ac terram et caelum quodam modo ipsum clauserant Romani | |
| ut conloquia congressusque nostros arcerent, vel, quod con- | |
| tumeliosius est viris ad arma natis, inermes ac prope nudi | |
| sub custode et pretio coiremus. sed ut amicitia societasque | 10 |
| nostra in aeternum rata sint, postulamus a vobis muros colo- | |
| niae, munimenta servitii, detrahatis (etiam fera animalia, si | |
| clausa teneas, virtutis obliviscuntur), Romanos omnis in fini- | |
| bus vestris trucidetis (haud facile libertas et domini miscen- | |
| tur): bona interfectorum in medium cedant, ne quis occulere | 15 |
| quicquam aut segregare causam suam possit. liceat nobis | |
| vobisque utramque ripam colere, ut olim maioribus nostris: | |
| quo modo lucem diemque omnibus hominibus, ita omnis ter- | |
| ras fortibus viris natura aperuit. instituta cultumque patrium | |
| resumite, abruptis voluptatibus, quibus Romani plus adver- | 20 |
| sus subiectos quam armis valent. sincerus et integer et ser- | |
| vitutis oblitus populus aut ex aequo agetis aut aliis impe- | |
| ritabitis.' |