| Cerialis postero die coloniam Trevirorum ingressus | 4.72.1 |
| est, avido milite eruendae civitatis. hanc esse Classici, hanc | |
| Tutoris patriam; horum scelere clausas caesasque legiones. | |
| quid tantum Cremonam meruisse? quam e gremio Italiae | |
| raptam quia unius noctis moram victoribus attulerit. stare | 5 |
| in confinio Germaniae integram sedem spoliis exercituum et | |
| ducum caedibus ovantem. redigeretur praeda in fiscum: ipsis | |
| sufficere ignis et rebellis coloniae ruinas, quibus tot castro- | |
| rum excidia pensarentur. Cerialis metu infamiae, si licentia | |
| saevitiaque imbuere militem crederetur, pressit iras: et pa- | 10 |
| ruere, posito civium bello ad externa modestiores. convertit | |
| inde animos accitarum e Mediomatricis legionum miserabilis | |
| aspectus. stabant conscientia flagitii maestae, fixis in terram | |
| oculis: nulla inter coeuntis exercitus consalutatio; neque so- | |
| lantibus hortantibusve responsa dabant, abditi per tentoria | 15 |
| et lucem ipsam vitantes. nec proinde periculum aut metus | |
| quam pudor ac dedecus obstupefecerat, attonitis etiam victo- | |
| ribus, qui vocem precesque adhibere non ausi lacrimis ac | |
| silentio veniam poscebant, donec Cerialis mulceret animos, | |
| fato acta dictitans quae militum ducumque discordia vel | 20 |
| fraude hostium evenissent. primum illum stipendiorum et | |
| sacramenti diem haberent: priorum facinorum neque impe- | |
| ratorem neque se meminisse. tunc recepti in eadem castra, | |
| et edictum per manipulos ne quis in certamine iurgiove sedi- | |
| tionem aut cladem commilitoni obiectaret. | 25 |