| Mox Treviros ac Lingonas ad contionem vocatos ita | 4.73.1 |
| adloquitur: 'neque ego umquam facundiam exercui, et popu- | |
| li Romani virtutem armis adfirmavi: sed quoniam apud | |
| vos verba plurimum valent bonaque ac mala non sua natura, | |
| sed vocibus seditiosorum aestimantur, statui pauca disserere | 5 |
| quae profligato bello utilius sit vobis audisse quam nobis | |
| dixisse. terram vestram ceterorumque Gallorum ingressi sunt | |
| duces imperatoresque Romani nulla cupidine, sed maioribus | |
| vestris invocantibus, quos discordiae usque ad exitium fati- | |
| gabant, et acciti auxilio Germani sociis pariter atque hosti- | 10 |
| bus servitutem imposuerant. quot proeliis adversus Cimbros | |
| Teutonosque, quantis exercituum nostrorum laboribus quove | |
| eventu Germanica bella tractaverimus, satis clarum. nec ideo | |
| Rhenum insedimus ut Italiam tueremur, sed ne quis alius | |
| Ariovistus regno Galliarum potiretur. an vos cariores Civili | 15 |
| Batavisque et transrhenanis gentibus creditis quam maiori- | |
| bus eorum patres avique vestri fuerunt? eadem semper causa | |
| Germanis transcendendi in Gallias, libido atque avaritia et | |
| mutandae sedis amor, ut relictis paludibus et solitudinibus | |
| suis fecundissimum hoc solum vosque ipsos possiderent: | 20 |
| ceterum libertas et speciosa nomina praetexuntur; nec quis- | |
| quam alienum servitium et dominationem sibi concupivit ut | |
| non eadem ista vocabula usurparet.' |