| 'Regna bellaque per Gallias semper fuere donec in | 4.74.1 |
| nostrum ius concederetis. nos, quamquam totiens lacessiti, | |
| iure victoriae id solum vobis addidimus, quo pacem tueremur; | |
| nam neque quies gentium sine armis neque arma sine stipen- | |
| diis neque stipendia sine tributis haberi queunt: cetera in | 5 |
| communi sita sunt. ipsi plerumque legionibus nostris prae- | |
| sidetis, ipsi has aliasque provincias regitis; nihil separatum | |
| clausumve. et laudatorum principum usus ex aequo quam- | |
| vis procul agentibus: saevi proximis ingruunt. quo modo | |
| sterilitatem aut nimios imbris et cetera naturae mala, ita lu- | 10 |
| xum vel avaritiam dominantium tolerate. vitia erunt, donec | |
| homines, sed neque haec continua et meliorum interventu | |
| pensantur: nisi forte Tutore et Classico regnantibus mode- | |
| ratius imperium speratis, aut minoribus quam nunc tributis | |
| parabuntur exercitus quibus Germani Britannique arceantur. | 15 |
| nam pulsis, quod di prohibeant, Romanis quid aliud quam | |
| bella omnium inter se gentium existent? octingentorum an- | |
| norum fortuna disciplinaque compages haec coaluit, quae | |
| convelli sine exitio convellentium non potest: sed vobis ma- | |
| ximum discrimen, penes quos aurum et opes, praecipuae | 20 |
| bellorum causae. proinde pacem et urbem, quam victi victo- | |
| resque eodem iure obtinemus, amate colite: moneant vos | |
| utriusque fortunae documenta ne contumaciam cum pernicie | |
| quam obsequium cum securitate malitis.' tali oratione gra- | |
| viora metuentis composuit erexitque. | 25 |