| Tenebantur victore exercitu Treviri, cum Civilis et | 4.75.1 |
| Classicus misere ad Cerialem epistulas, quarum haec senten- | |
| tia fuit: Vespasianum, quamquam nuntios occultarent, ex- | |
| cessisse vita, urbem atque Italiam interno bello consumptam, | |
| Muciani ac Domitiani vana et sine viribus nomina: si Cerialis | 5 |
| imperium Galliarum velit, ipsos finibus civitatium suarum con- | |
| tentos; si proelium mallet, ne id quidem abnuere. ad ea Ce- | |
| rialis Civili et Classico nihil: eum qui attulerat <et> ipsas epistu- | |
| las ad Domitianum misit. | |
| Hostes divisis copiis advenere undique. plerique culpa- | 10 |
| bant Cerialem passum iungi quos discretos intercipere licuis- | |
| set. Romanus exercitus castra fossa valloque circumdedit, | |
| quis temere antea intutis consederat. |