| Apud Germanos diversis sententiis certabatur. Civi- | 4.76.1 |
| lis opperiendas Transrhenanorum gentis, quarum terrore | |
| fractae populi Romani vires obtererentur: Gallos quid aliud | |
| quam praedam victoribus? et tamen, quod roboris sit, Bel- | |
| gas secum palam aut voto stare. Tutor cunctatione crescere | 5 |
| rem Romanam adfirmabat, coeuntibus undique exercitibus: | |
| transvectam e Britannia legionem, accitas ex Hispania, ad- | |
| ventare ex Italia; nec subitum militem, sed veterem exper- | |
| tumque belli. nam Germanos, qui ab ipsis sperentur, non iu- | |
| beri, non regi, sed cuncta ex libidine agere; pecuniamque ac | 10 |
| dona, quis solis corrumpantur, maiora apud Romanos, et ne- | |
| minem adeo in arma pronum ut non idem pretium quietis | |
| quam periculi malit. quod si statim congrediantur, nullas esse | |
| Ceriali nisi e reliquiis Germanici exercitus legiones, foede- | |
| ribus Galliarum obstrictas. idque ipsum quod inconditam | 15 |
| nuper Valentini manum contra spem suam fuderint, alimen- | |
| tum illis ducique temeritatis: ausuros rursus venturosque in | |
| manus non imperiti adulescentuli, verba et contiones quam | |
| ferrum et arma meditantis, sed Civilis et Classici; quos ubi | |
| aspexerint, redituram in animos formidinem, fugam famem- | 20 |
| que ac totiens captis precariam vitam. neque Treviros aut | |
| Lingonas benevolentia contineri: resumpturos arma, ubi me- | |
| tus abscesserit. diremit consiliorum diversitatem adprobata | |
| Tutoris sententia Classicus, statimque exequuntur. |