| Media acies Vbiis Lingonibusque data; dextro cornu | 4.77.1 |
| cohortes Batavorum, sinistro Bructeri Tencterique. pars mon- | |
| tibus, alii viam inter Mosellamque flumen tam impro- | |
| visi adsiluere ut in cubiculo ac lectulo Cerialis (neque enim | |
| noctem in castris egerat) pugnari simul vincique suos audie- | 5 |
| rit, increpans pavorem nuntiantium, donec universa clades in | |
| oculis fuit: perrupta legionum castra, fusi equites, medius | |
| Mosellae pons, qui ulteriora coloniae adnectit, ab hostibus | |
| insessus. Cerialis turbidis rebus intrepidus et fugientis manu | |
| retrahens, intecto corpore promptus inter tela, felici temeri- | 10 |
| tate et fortissimi cuiusque adcursu reciperatum pontem electa | |
| manu firmavit. mox in castra reversus palantis captarum | |
| apud Novaesium Bonnamque legionum manipulos et rarum | |
| apud signa militem ac prope circumventas aquilas videt. in- | |
| census ira 'non Flaccum' inquit, 'non Voculam deseritis: | 15 |
| nulla hic proditio; neque aliud excusandum habeo quam quod | |
| vos Gallici foederis oblitos redisse in memoriam Romani | |
| sacramenti temere credidi. adnumerabor Numisiis et He- | |
| renniis, ut omnes legati vestri aut militum manibus aut ho- | |
| stium ceciderint. ite, nuntiate Vespasiano vel, quod propius | 20 |
| est, Civili et Classico, relictum a vobis in acie ducem: ve- | |
| nient legiones quae neque me inultum neque vos impunitos | |
| patiantur.' |