Nec in longum quies militi data. orabant auxilium
|
4.79.1
|
Agrippinenses offerebantque uxorem ac sororem Civilis et
|
|
filiam Classici, relicta sibi pignora societatis. atque interim
|
|
dispersos in domibus Germanos trucidaverant; unde metus
|
|
et iustae preces invocantium, antequam hostes reparatis viri-
|
5
|
bus ad spem vel ad ultionem accingerentur. namque et Ci-
|
|
vilis illuc intenderat, non invalidus, flagrantissima cohortium
|
|
suarum integra, quae e Chaucis Frisiisque composita Tol-
|
|
biaci in finibus Agrippinensium agebat: sed tristis nuntius
|
|
avertit, deletam cohortem dolo Agrippinensium, qui largis
|
10
|
epulis vinoque sopitos Germanos, clausis foribus, igne in-
|
|
iecto cremavere; simul Cerialis propero agmine subvenit.
|
|
circumsteterat Civilem et alius metus, ne quarta decima le-
|
|
gio adiuncta Britannica classe adflictaret Batavos, qua Oce-
|
|
ano ambiuntur. sed legionem terrestri itinere Fabius Priscus
|
15
|
legatus in Nervios Tungrosque duxit, eaeque civitates in de-
|
|
ditionem acceptae: classem ultro Canninefates adgressi sunt
|
|
maiorque pars navium depressa aut capta. et Nerviorum
|
|
multitudinem, sponte commotam ut pro Romanis bellum ca-
|
|
pesseret, idem Canninefates fudere. Classicus quoque ad-
|
20
|
versus equites Novaesium a Ceriale praemissos secundum
|
|
proelium fecit: quae modica sed crebra damna famam victo-
|
|
riae nuper partae lacerabant.
|
|