| Isdem diebus Mucianus Vitellii filium interfici iubet, | 4.80.1 |
| mansuram discordiam obtendens, ni semina belli restinxisset. | |
| neque Antonium Primum adsciri inter comites a Domitiano | |
| passus est, favore militum anxius et superbia viri aequalium | |
| quoque, adeo superiorum intolerantis. profectus ad Vespa- | 5 |
| sianum Antonius ut non pro spe sua excipitur, ita neque | |
| averso imperatoris animo. trahebatur in diversa, hinc meritis | |
| Antonii, cuius ductu confectum haud dubie bellum erat, inde | |
| Muciani epistulis: simul ceteri ut infestum tumidumque in- | |
| sectabantur, adiunctis prioris vitae criminibus. neque ipse | 10 |
| deerat adrogantia vocare offensas, nimius commemorandis | |
| quae meruisset: alios ut imbellis, Caecinam ut captivum ac | |
| dediticium increpat. unde paulatim levior viliorque haberi, | |
| manente tamen in speciem amicitia. |