| Per eos mensis quibus Vespasianus Alexandriae sta- | 4.81.1 |
| tos aestivis flatibus dies et certa maris opperiebatur, multa | |
| miracula evenere, quis caelestis favor et quaedam in Vespa- | |
| sianum inclinatio numinum ostenderetur. e plebe Alexandrina | |
| quidam oculorum tabe notus genua eius advolvitur, remedium | 5 |
| caecitatis exposcens gemitu, monitu Serapidis dei, quem de- | |
| dita superstitionibus gens ante alios colit; precabaturque | |
| principem ut genas et oculorum orbis dignaretur respergere | |
| oris excremento. alius manum aeger eodem deo auctore | |
| ut pede ac vestigio Caesaris calcaretur orabat. Vespasianus | 10 |
| primo inridere, aspernari; atque illis instantibus modo famam | |
| vanitatis metuere, modo obsecratione ipsorum et vocibus | |
| adulantium in spem induci: postremo aestimari a medicis iu- | |
| bet an talis caecitas ac debilitas ope humana superabiles | |
| forent. medici varie disserere: huic non exesam vim lumi- | 15 |
| nis et redituram si pellerentur obstantia; illi elapsos in pra- | |
| vum artus, si salubris vis adhibeatur, posse integrari. id for- | |
| tasse cordi deis et divino ministerio principem electum; de- | |
| nique patrati remedii gloriam penes Caesarem, inriti ludi- | |
| brium penes miseros fore. igitur Vespasianus cuncta fortu- | 20 |
| nae suae patere ratus nec quicquam ultra incredibile, laeto | |
| ipse vultu, erecta quae adstabat multitudine, iussa exequitur. | |
| statim conversa ad usum manus, ac caeco reluxit dies. utrum- | |
| que qui interfuere nunc quoque memorant, postquam nullum | |
| mendacio pretium. | 25 |