| Nec in longum quies militi data. orabant auxilium | 4.79.1 |
| Agrippinenses offerebantque uxorem ac sororem Civilis et | |
| filiam Classici, relicta sibi pignora societatis. atque interim | |
| dispersos in domibus Germanos trucidaverant; unde metus | |
| et iustae preces invocantium, antequam hostes reparatis viri- | 5 |
| bus ad spem vel ad ultionem accingerentur. namque et Ci- | |
| vilis illuc intenderat, non invalidus, flagrantissima cohortium | |
| suarum integra, quae e Chaucis Frisiisque composita Tol- | |
| biaci in finibus Agrippinensium agebat: sed tristis nuntius | |
| avertit, deletam cohortem dolo Agrippinensium, qui largis | 10 |
| epulis vinoque sopitos Germanos, clausis foribus, igne in- | |
| iecto cremavere; simul Cerialis propero agmine subvenit. | |
| circumsteterat Civilem et alius metus, ne quarta decima le- | |
| gio adiuncta Britannica classe adflictaret Batavos, qua Oce- | |
| ano ambiuntur. sed legionem terrestri itinere Fabius Priscus | 15 |
| legatus in Nervios Tungrosque duxit, eaeque civitates in de- | |
| ditionem acceptae: classem ultro Canninefates adgressi sunt | |
| maiorque pars navium depressa aut capta. et Nerviorum | |
| multitudinem, sponte commotam ut pro Romanis bellum ca- | |
| pesseret, idem Canninefates fudere. Classicus quoque ad- | 20 |
| versus equites Novaesium a Ceriale praemissos secundum | |
| proelium fecit: quae modica sed crebra damna famam victo- | |
| riae nuper partae lacerabant. |