| Origo dei nondum nostris auctoribus celebrata: Ae- | 4.83.1 |
| gyptiorum antistites sic memorant, Ptolemaeo regi, qui Mace- | |
| donum primus Aegypti opes firmavit, cum Alexandriae recens | |
| conditae moenia templaque et religiones adderet, oblatum | |
| per quietem decore eximio et maiore quam humana specie | 5 |
| iuvenem, qui moneret ut fidissimis amicorum in Pontum mis- | |
| sis effigiem suam acciret; laetum id regno magnamque et | |
| inclutam sedem fore quae excepisset: simul visum eundem | |
| iuvenem in caelum igne plurimo attolli. Ptolemaeus omine | |
| et miraculo excitus sacerdotibus Aegyptiorum, quibus mos | 10 |
| talia intellegere, nocturnos visus aperit. atque illis Ponti et | |
| externorum parum gnaris, Timotheum Atheniensem e gente | |
| Eumolpidarum, quem ut antistitem caerimoniarum Eleusine | |
| exciverat, quaenam illa superstitio, quod numen, interrogat. | |
| Timotheus quaesitis qui in Pontum meassent, cognoscit ur- | 15 |
| bem illic Sinopen, nec procul templum vetere inter accolas | |
| fama Iovis Ditis: namque et muliebrem effigiem adsistere | |
| quam plerique Proserpinam vocent. sed Ptolemaeus, ut sunt | |
| ingenia regum, pronus ad formidinem, ubi securitas rediit, | |
| voluptatum quam religionum adpetens neglegere paulatim | 20 |
| aliasque ad curas animum vertere, donec eadem species ter- | |
| ribilior iam et instantior exitium ipsi regnoque denuntiaret | |
| ni iussa patrarentur. tum legatos et dona Scydrothemidi regi | |
| (is tunc Sinopensibus imperitabat) expediri iubet praecepit- | |
| que navigaturis ut Pythicum Apollinem adeant. illis mare se- | 25 |
| cundum, sors oraculi haud ambigua: irent simulacrumque | |
| patris sui reveherent, sororis relinquerent. |