| 'Quis ad vos processerim commilitones, dicere non | 1.37.1 |
| possum, quia nec privatum me vocare sustineo princeps a | |
| vobis nominatus, nec principem alio imperante. vestrum | |
| quoque nomen in incerto erit donec dubitabitur imperato- | |
| rem populi Romani in castris an hostem habeatis. auditisne | 5 |
| ut poena mea et supplicium vestrum simul postulentur? adeo | |
| manifestum est neque perire nos neque salvos esse nisi una | |
| posse; et cuius lenitatis est Galba, iam fortasse promisit, ut | |
| qui nullo exposcente tot milia innocentissimorum militum tru- | |
| cidaverit. horror animum subit quotiens recordor feralem | 10 |
| introitum et hanc solam Galbae victoriam, cum in oculis ur- | |
| bis decimari deditos iuberet, quos deprecantis in fidem ac- | |
| ceperat. his auspiciis urbem ingressus, quam gloriam ad | |
| principatum attulit nisi occisi Obultronii Sabini et Cornelii | |
| Marcelli in Hispania, Betui Cilonis in Gallia, Fontei Capito- | 15 |
| nis in Germania, Clodii Macri in Africa, Cingonii in via, Tur- | |
| piliani in urbe, Nymphidii in castris? quae usquam provincia, | |
| quae castra sunt nisi cruenta et maculata aut, ut ipse prae- | |
| dicat, emendata et correcta? nam quae alii scelera, hic re- | |
| media vocat, dum falsis nominibus severitatem pro saevitia, | 20 |
| parsimoniam pro avaritia, supplicia et contumelias vestras | |
| disciplinam appellat. septem a Neronis fine menses sunt, | |
| et iam plus rapuit Icelus quam quod Polycliti et Vatinii et | |
| Aegiali perdiderunt. minore avaritia ac licentia grassatus | |
| esset T. Vinius si ipse imperasset: nunc et subiectos nos | 25 |
| habuit tamquam suos et vilis ut alienos. una illa domus suf- | |
| ficit donativo quod vobis numquam datur et cotidie expro- | |
| bratur.' |