| 'Ac ne qua saltem in successore Galbae spes esset | 1.38.1 |
| accersit ab exilio quem tristitia et avaritia sui simillimum | |
| iudicabat. vidistis, commilitones, notabili tempestate etiam | |
| deos infaustam adoptionem aversantis. idem senatus, idem | |
| populi Romani animus est: vestra virtus expectatur, apud | 5 |
| quos omne honestis consiliis robur et sine quibus quamvis | |
| egregia invalida sunt. non ad bellum vos nec ad periculum | |
| voco: omnium militum arma nobiscum sunt. nec una cohors | |
| togata defendit nunc Galbam sed detinet: cum vos aspexe- | |
| rit, cum signum meum acceperit, hoc solum erit certamen, | 10 |
| quis mihi plurimum imputet. nullus cunctationis locus est in | |
| eo consilio quod non potest laudari nisi peractum.' aperire | |
| deinde armamentarium iussit. rapta statim arma, sine more | |
| et ordine militiae, ut praetorianus aut legionarius insignibus | |
| suis distingueretur: miscentur auxiliaribus galeis scutisque, | 15 |
| nullo tribunorum centurionumve adhortante, sibi quisque dux | |
| et instigator; et praecipuum pessimorum incitamentum quod | |
| boni maerebant. |