| Iam exterritus Piso fremitu crebrescentis seditionis | 1.39.1 |
| et vocibus in urbem usque resonantibus, egressum interim | |
| Galbam et foro adpropinquantem adsecutus erat; iam Marius | |
| Celsus haud laeta rettulerat, cum alii in Palatium redire, | |
| alii Capitolium petere, plerique rostra occupanda censerent, | 5 |
| plures tantum sententiis aliorum contra dicerent, utque eve- | |
| nit in consiliis infelicibus, optima viderentur quorum tempus | |
| effugerat. agitasse Laco ignaro Galba de occidendo Tito Vi- | |
| nio dicitur, sive ut poena eius animos militum mulceret, seu | |
| conscium Othonis credebat, ad postremum vel odio. haesi- | 10 |
| tationem attulit tempus ac locus, quia initio caedis orto diffi- | |
| cilis modus; et turbavere consilium trepidi nuntii ac proxi- | |
| morum diffugia, languentibus omnium studiis qui primo ala- | |
| cres fidem atque animum ostentaverant. |