| Agebatur huc illuc Galba vario turbae fluctuantis | 1.40.1 |
| impulsu, completis undique basilicis ac templis, lugubri pro- | |
| spectu. neque populi aut plebis ulla vox, sed attoniti vultus | |
| et conversae ad omnia aures; non tumultus, non quies, quale | |
| magni metus et magnae irae silentium est. Othoni tamen ar- | 5 |
| mari plebem nuntiabatur; ire praecipitis et occupare peri- | |
| cula iubet. igitur milites Romani, quasi Vologaesum aut Pa- | |
| corum avito Arsacidarum solio depulsuri ac non imperatorem | |
| suum inermem et senem trucidare pergerent, disiecta plebe, | |
| proculcato senatu, truces armis, rapidi equis forum inrum- | 10 |
| punt. nec illos Capitolii aspectus et imminentium templorum | |
| religio et priores et futuri principes terruere quo minus face- | |
| rent scelus cuius ultor est quisquis successit. |