| Sed quoniam famosae urbis supremum diem tradituri | 5.2.1 |
| sumus, congruens videtur primordia eius aperire. | |
| Iudaeos Creta insula profugos novissima Libyae insedisse | |
| memorant, qua tempestate Saturnus vi Iovis pulsus cesserit | |
| regnis. argumentum e nomine petitur: inclutum in Creta | 5 |
| Idam montem, accolas Idaeos aucto in barbarum cognomento | |
| Iudaeos vocitari. quidam regnante Iside exundantem per | |
| Aegyptum multitudinem ducibus Hierosolymo ac Iuda proxi- | |
| mas in terras exoneratam; plerique Aethiopum prolem, quos | |
| rege Cepheo metus atque odium mutare sedis perpulerit. | 10 |
| sunt qui tradant Assyrios convenas, indigum agrorum popu- | |
| lum, parte Aegypti potitos, mox proprias urbis Hebraeas- | |
| que terras et propiora Syriae coluisse. clara alii Iudaeorum | |
| initia, Solymos, carminibus Homeri celebratam gentem, con- | |
| ditae urbi Hierosolyma nomen e suo fecisse. | 15 |