| Plurimi auctores consentiunt orta per Aegyptum | 5.3.1 |
| tabe quae corpora foedaret, regem Bocchorim adito Hammo- | |
| nis oraculo remedium petentem purgare regnum et id genus | |
| hominum ut invisum deis alias in terras avehere iussum. sic | |
| conquisitum collectumque vulgus, postquam vastis locis re- | 5 |
| lictum sit, ceteris per lacrimas torpentibus, Moysen unum | |
| exulum monuisse ne quam deorum hominumve opem ex- | |
| pectarent utrisque deserti, sed sibimet duce caelesti crede- | |
| rent, primo cuius auxilio praesentis miserias pepulissent. | |
| adsensere atque omnium ignari fortuitum iter incipiunt. sed | 10 |
| nihil aeque quam inopia aquae fatigabat, iamque haud procul | |
| exitio totis campis procubuerant, cum grex asinorum agre- | |
| stium e pastu in rupem nemore opacam concessit. secutus Moy- | |
| ses coniectura herbidi soli largas aquarum venas aperit. id le- | |
| vamen; et continuum sex dierum iter emensi septimo pulsis | 15 |
| cultoribus obtinuere terras, in quis urbs et templum dicata. |