| Moyses quo sibi in posterum gentem firmaret, novos | 5.4.1 |
| ritus contrariosque ceteris mortalibus indidit. profana illic | |
| omnia quae apud nos sacra, rursum concessa apud illos quae | |
| nobis incesta. effigiem animalis, quo monstrante errorem | |
| sitimque depulerant, penetrali sacravere, caeso ariete velut | 5 |
| in contumeliam Hammonis; bos quoque immolatur, quoniam | |
| Aegyptii Apin colunt. sue abstinent memoria cladis, quod ipsos | |
| scabies quondam turpaverat, cui id animal obnoxium. lon- | |
| gam olim famem crebris adhuc ieiuniis fatentur, et raptarum | |
| frugum argumentum panis Iudaicus nullo fermento detinetur. | 10 |
| septimo die otium placuisse ferunt, quia is finem laborum tu- | |
| lerit; dein blandiente inertia septimum quoque annum igna- | |
| viae datum. alii honorem eum Saturno haberi, seu principia | |
| religionis tradentibus Idaeis, quos cum Saturno pulsos et | |
| conditores gentis accepimus, seu quod de septem sideribus, | 15 |
| quis mortales reguntur, altissimo orbe et praecipua po- | |
| tentia stella Saturni feratur, ac pleraque caelestium viam suam | |
| et cursus septenos per numeros commeare. |