| Hi ritus quoquo modo inducti antiquitate defendun- | 5.5.1 |
| tur: cetera instituta, sinistra foeda, pravitate valuere. nam | |
| pessimus quisque spretis religionibus patriis tributa et stipes | |
| illuc congerebant, unde auctae Iudaeorum res, et quia apud | |
| ipsos fides obstinata, misericordia in promptu, sed adver- | 5 |
| sus omnis alios hostile odium. separati epulis, discreti cu- | |
| bilibus, proiectissima ad libidinem gens, alienarum concubitu | |
| abstinent; inter se nihil inlicitum. circumcidere genitalia in- | |
| stituerunt ut diversitate noscantur. transgressi in morem | |
| eorum idem usurpant, nec quicquam prius imbuuntur quam | 10 |
| contemnere deos, exuere patriam, parentes liberos fratres | |
| vilia habere. augendae tamen multitudini consulitur; nam et | |
| necare quemquam ex agnatis nefas, animosque proelio aut | |
| suppliciis peremptorum aeternos putant: hinc generandi amor | |
| et moriendi contemptus. corpora condere quam cremare e | 15 |
| more Aegyptio, eademque cura et de infernis persuasio, cae- | |
| lestium contra. Aegyptii pleraque animalia effigiesque com- | |
| positas venerantur, Iudaei mente sola unumque numen in- | |
| tellegunt: profanos qui deum imagines mortalibus materiis | |
| in species hominum effingant; summum illud et aeternum | 20 |
| neque imitabile neque interiturum. igitur nulla simulacra ur- | |
| bibus suis, nedum templis sistunt; non regibus haec adula- | |
| tio, non Caesaribus honor. sed quia sacerdotes eorum tibia | |
| tympanisque concinebant, hedera vinciebantur vitisque au- | |
| rea templo reperta, Liberum patrem coli, domitorem Orien- | 25 |
| tis, quidam arbitrati sunt, nequaquam congruentibus institu- | |
| tis. quippe Liber festos laetosque ritus posuit, Iudaeorum | |
| mos absurdus sordidusque. |