Romanorum primus Cn. Pompeius Iudaeos domuit 5.9.1
templumque iure victoriae ingressus est: inde vulgatum nulla
intus deum effigie vacuam sedem et inania arcana. muri
Hierosolymorum diruti, delubrum mansit. mox civili inter
nos bello, postquam in dicionem M. Antonii provinciae ces- 5
serant, rex Parthorum Pacorus Iudaea potitus interfectus-
que a P. Ventidio, et Parthi trans Euphraten redacti: Iu-
daeos C. Sosius subegit. regnum ab Antonio Herodi datum
victor Augustus auxit. post mortem Herodis, nihil expectato
Caesare, Simo quidam regium nomen invaserat. is a Quin- 10
tilio Varo obtinente Syriam punitus, et gentem coercitam li-
beri Herodis tripertito rexere. sub Tiberio quies. dein iussi
a C. Caesare effigiem eius in templo locare arma potius
sumpsere, quem motum Caesaris mors diremit. Claudius,
defunctis regibus aut ad modicum redactis, Iudaeam provin- 15
ciam equitibus Romanis aut libertis permisit, e quibus An-
tonius Felix per omnem saevitiam ac libidinem ius regium
servili ingenio exercuit, Drusilla Cleopatrae et Antonii nepte
in matrimonium accepta, ut eiusdem Antonii Felix progener,
Claudius nepos esset. 20
For AI assistants: an MCP server for these texts, with passages by citation and search of the whole corpus, is at latin-mcp.packhum.org.