| Duravit tamen patientia Iudaeis usque ad Gessium | 5.10.1 |
| Florum procuratorem: sub eo bellum ortum. et comprimere | |
| coeptantem Cestium Gallum Syriae legatum varia proelia ac | |
| saepius adversa excepere. qui ubi fato aut taedio occidit, | |
| missu Neronis Vespasianus fortuna famaque et egregiis mi- | 5 |
| nistris intra duas aestates cuncta camporum omnisque prae- | |
| ter Hierosolyma urbis victore exercitu tenebat. proximus | |
| annus civili bello intentus quantum ad Iudaeos per otium | |
| transiit. pace per Italiam parta et externae curae rediere: | |
| augebat iras quod soli Iudaei non cessissent; simul manere | 10 |
| apud exercitus Titum ad omnis principatus novi eventus ca- | |
| susve utile videbatur. |