| Igitur lacessentibus Batavis ferocissimo cuique no- | 5.15.1 |
| strorum coeptum certamen, deinde orta trepidatio, cum prae- | |
| altis paludibus arma equi haurirentur. Germani notis vadis | |
| persultabant, omissa plerumque fronte latera ac terga circum- | |
| venientes. neque ut in pedestri acie comminus certabatur, sed | 5 |
| tamquam navali pugna vagi inter undas aut, si quid stabile | |
| occurrebat, totis illic corporibus nitentes, vulnerati cum in- | |
| tegris, periti nandi cum ignaris in mutuam perniciem implica- | |
| bantur. minor tamen quam pro tumultu caedes, quia non ausi | |
| egredi paludem Germani in castra rediere. eius proelii even- | 10 |
| tus utrumque ducem diversis animi motibus ad maturandum | |
| summae rei discrimen erexit. Civilis instare fortunae, Ce- | |
| rialis abolere ignominiam: Germani prosperis feroces, Ro- | |
| manos pudor excitaverat. nox apud barbaros cantu aut cla- | |
| more, nostris per iram et minas acta. | 15 |