| Postera luce Cerialis equite et auxiliariis cohortibus | 5.16.1 |
| frontem explet, in secunda acie legiones locatae, dux sibi | |
| delectos retinuerat ad improvisa. Civilis haud porrecto ag- | |
| mine, sed cuneis adstitit: Batavi Cugernique in dextro, laeva | |
| ac propiora flumini Transrhenani tenuere. exhortatio du- | 5 |
| cum non more contionis apud universos, sed ut quosque | |
| suorum advehebantur. Cerialis veterem Romani nominis | |
| gloriam, antiquas recentisque victorias; ut perfidum igna- | |
| vum victum hostem in aeternum exciderent, ultione magis | |
| quam proelio opus esse. pauciores nuper cum pluribus cer- | 10 |
| tasse, ac tamen fusos Germanos, quod roboris fuerit: su- | |
| peresse qui fugam animis, qui vulnera tergo ferant. pro- | |
| prios inde stimulos legionibus admovebat, domitores Bri- | |
| tanniae quartadecimanos appellans; principem Galbam sex- | |
| tae legionis auctoritate factum; illa primum acie secundanos | 15 |
| nova signa novamque aquilam dicaturos. hinc praevectus | |
| ad Germanicum exercitum manus tendebat, ut suam ripam, | |
| sua castra sanguine hostium reciperarent. alacrior omnium | |
| clamor, quis vel ex longa pace proelii cupido vel fessis | |
| bello pacis amor, praemiaque et quies in posterum spera- | 20 |
| batur. |