| Nec Civilis silentem struxit aciem, locum pugnae | 5.17.1 |
| testem virtutis ciens: stare Germanos Batavosque super ve- | |
| stigia gloriae, cineres ossaque legionum calcantis. quo- | |
| cumque oculos Romanus intenderet, captivitatem clademque | |
| et dira omnia obversari. ne terrerentur vario Trevirici | 5 |
| proelii eventu: suam illic victoriam Germanis obstitisse, dum | |
| omissis telis praeda manus impediunt: sed cuncta mox pro- | |
| spera et hosti contraria evenisse. quae provideri astu ducis | |
| oportuerit, providisse, campos madentis et ipsis gnaros, palu- | |
| des hostibus noxias. Rhenum et Germaniae deos in aspe- | 10 |
| ctu: quorum numine capesserent pugnam, coniugum paren- | |
| tum patriae memores: illum diem aut gloriosissimum inter | |
| maiores aut ignominiosum apud posteros fore. ubi sono ar- | |
| morum tripudiisque (ita illis mos) adprobata sunt dicta, sa- | |
| xis glandibusque et ceteris missilibus proelium incipitur, ne- | 15 |
| que nostro milite paludem ingrediente et Germanis, ut eli- | |
| cerent, lacessentibus. |