| Absumptis quae iaciuntur et ardescente pugna pro- | 5.18.1 |
| cursum ab hoste infestius: immensis corporibus et praelon- | |
| gis hastis fluitantem labantemque militem eminus fodiebant; | |
| simul e mole, quam eductam in Rhenum rettulimus, Bructe- | |
| rorum cuneus transnatavit. turbata ibi res et pellebatur socia- | 5 |
| rum cohortium acies, cum legiones pugnam excipiunt sup- | |
| pressaque hostium ferocia proelium aequatur. inter quae | |
| perfuga Batavus adiit Cerialem, terga hostium promittens, si | |
| extremo paludis eques mitteretur: solidum illa et Cugernos, | |
| quibus custodia obvenisset, parum intentos. duae alae cum | 10 |
| perfuga missae incauto hosti circumfunduntur. quod ubi cla- | |
| more cognitum, legiones a fronte incubuere, pulsique Ger- | |
| mani Rhenum fuga petebant. debellatum eo die foret, si Ro- | |
| mana classis sequi maturasset: ne eques quidem institit, re- | |
| pente fusis imbribus et propinqua nocte. | 15 |