| Postera die quartadecima legio in superiorem pro- | 5.19.1 |
| vinciam Gallo Annio missa: Cerialis exercitum decima ex | |
| Hispania legio supplevit: Civili Chaucorum auxilia venere. | |
| non tamen ausus oppidum Batavorum armis tueri, raptis quae | |
| ferri poterant, ceteris iniecto igni, in insulam concessit, gna- | 5 |
| rus deesse navis efficiendo ponti, neque exercitum Roma- | |
| num aliter transmissurum: quin et diruit molem a Druso Ger- | |
| manico factam Rhenumque prono alveo in Galliam ruentem, | |
| disiectis quae morabantur, effudit. sic velut abacto amne | |
| tenuis alveus insulam inter Germanosque continentium terra- | 10 |
| rum speciem fecerat. transiere Rhenum Tutor quoque et | |
| Classicus et centum tredecim Trevirorum senatores, in quis | |
| fuit Alpinius Montanus, quem a Primo Antonio missum in Gal- | |
| lias superius memoravimus. comitabatur eum frater D. Al- | |
| pinius; simul ceteri miseratione ac donis auxilia concibant | 15 |
| inter gentis periculorum avidas. |