| Tantumque belli superfuit ut praesidia cohortium | 5.20.1 |
| alarum legionum uno die Civilis quadripertito invaserit, de- | |
| cimam legionem Arenaci, secundam Batavoduri et Grinnes | |
| Vadamque, cohortium alarumque castra, ita divisis copiis | |
| ut ipse et Verax, sorore eius genitus, Classicusque ac Tu- | 5 |
| tor suam quisque manum traherent, nec omnia patrandi fidu- | |
| cia, sed multa ausis aliqua in parte fortunam adfore: simul | |
| Cerialem neque satis cautum et pluribus nuntiis huc illuc | |
| cursantem posse medio intercipi. quibus obvenerant castra | |
| decimanorum, obpugnationem legionis arduam rati egres- | 10 |
| sum militem et caedendis materiis operatum turbavere, oc- | |
| ciso praefecto castrorum et quinque primoribus centurionum | |
| paucisque militibus: ceteri se munimentis defendere. in- | |
| terim Germanorum manus Batavoduri interrumpere inchoa- | |
| tum pontem nitebantur: ambiguum proelium nox diremit. | 15 |