| Exacto per scelera die novissimum malorum fuit lae- | 1.47.1 |
| titia. vocat senatum praetor urbanus, certant adulationibus | |
| ceteri magistratus, adcurrunt patres: decernitur Othoni tri- | |
| bunicia potestas et nomen Augusti et omnes principum honores, | |
| adnitentibus cunctis abolere convicia ac probra, quae pro- | 5 |
| misce iacta haesisse animo eius nemo sensit; omisisset offen- | |
| sas an distulisset brevitate imperii in incerto fuit. Otho | |
| cruento adhuc foro per stragem iacentium in Capitolium at- | |
| que inde in Palatium vectus concedi corpora sepulturae cre- | |
| marique permisit. Pisonem Verania uxor ac frater Scribo- | 10 |
| nianus, Titum Vinium Crispina filia composuere, quaesitis | |
| redemptisque capitibus, quae venalia interfectores serva- | |
| verant. |