| Omnia deinde arbitrio militum acta: praetorii praefe- | 1.46.1 |
| ctos sibi ipsi legere, Plotium Firmum e manipularibus quon- | |
| dam, tum vigilibus praepositum et incolumi adhuc Galba par- | |
| tis Othonis secutum; adiungitur Licinius Proculus, intima fa- | |
| miliaritate Othonis suspectus consilia eius fovisse. urbi Fla- | 5 |
| vium Sabinum praefecere, iudicium Neronis secuti, sub quo | |
| eandem curam obtinuerat, plerisque Vespasianum fratrem in | |
| eo respicientibus. flagitatum ut vacationes praestari centu- | |
| rionibus solitae remitterentur; namque gregarius miles ut tri- | |
| butum annuum pendebat. quarta pars manipuli sparsa per | 10 |
| commeatus aut in ipsis castris vaga, dum mercedem centu- | |
| rioni exolveret, neque modum oneris quisquam neque genus | |
| quaestus pensi habebat: per latrocinia et raptus aut servili- | |
| bus ministeriis militare otium redimebant. tum locupletissi- | |
| mus quisque miles labore ac saevitia fatigari donec vaca- | 15 |
| tionem emeret. ubi sumptibus exhaustus socordia insuper | |
| elanguerat, inops pro locuplete et iners pro strenuo in ma- | |
| nipulum redibat, ac rursus alius atque alius, eadem egestate | |
| ac licentia corrupti, ad seditiones et discordias et ad extre- | |
| mum bella civilia ruebant. sed Otho ne vulgi largitione cen- | 20 |
| turionum animos averteret, fiscum suum vacationes annuas | |
| exoluturum promisit, rem haud dubie utilem et a bonis po- | |
| stea principibus perpetuitate disciplinae firmatam. Laco prae- | |
| fectus, tamquam in insulam seponeretur, ab evocato, quem | |
| ad caedem eius Otho praemiserat, confossus; in Marcianum | 25 |
| Icelum ut in libertum palam animadversum. |