| Nunc initia causasque motus Vitelliani expediam. | 1.51.1 |
| caeso cum omnibus copiis Iulio Vindice ferox praeda gloria- | |
| que exercitus, ut cui sine labore ac periculo ditissimi belli | |
| victoria evenisset, expeditionem et aciem, praemia quam | |
| stipendia malebat. diu infructuosam et asperam militiam | 5 |
| toleraverant ingenio loci caelique et severitate disciplinae, | |
| quam in pace inexorabilem discordiae civium resolvunt, pa- | |
| ratis utrimque corruptoribus et perfidia impunita. viri, arma, | |
| equi ad usum et ad decus supererant. sed ante bellum cen- | |
| turias tantum suas turmasque noverant; exercitus finibus pro- | 10 |
| vinciarum discernebantur: tum adversus Vindicem contractae | |
| legiones, seque et Gallias expertae, quaerere rursus arma | |
| novasque discordias; nec socios, ut olim, sed hostis et vi- | |
| ctos vocabant. nec deerat pars Galliarum, quae Rhenum | |
| accolit, easdem partis secuta ac tum acerrima instigatrix | 15 |
| adversum Galbianos; hoc enim nomen fastidito Vindice indi- | |
| derant. igitur Sequanis Aeduisque ac deinde, prout opulen- | |
| tia civitatibus erat, infensi expugnationes urbium, populatio- | |
| nes agrorum, raptus penatium hauserunt animo, super avari- | |
| tiam et adrogantiam, praecipua validiorum vitia, contumacia | 20 |
| Gallorum inritati, qui remissam sibi a Galba quartam tribu- | |
| torum partem et publice donatos in ignominiam exercitus | |
| iactabant. accessit callide vulgatum, temere creditum, deci- | |
| mari legiones et promptissimum quemque centurionum di- | |
| mitti. undique atroces nuntii, sinistra ex urbe fama; infensa | 25 |
| Lugdunensis colonia et pertinaci pro Nerone fide fecunda | |
| rumoribus; sed plurima ad fingendum credendumque mate- | |
| ries in ipsis castris, odio metu et, ubi viris suas respexe- | |
| rant, securitate. |