| Sub ipsas superioris anni kalendas Decembris Aulus | 1.52.1 |
| Vitellius inferiorem Germaniam ingressus hiberna legionum | |
| cum cura adierat: redditi plerisque ordines, remissa ignomi- | |
| nia, adlevatae notae; plura ambitione, quaedam iudicio, in | |
| quibus sordis et avaritiam Fontei Capitonis adimendis adsi- | 5 |
| gnandisve militiae ordinibus integre mutaverat. nec consula- | |
| ris legati mensura sed in maius omnia accipiebantur. et <ut> | |
| Vitellius apud severos humilis, ita comitatem bonitatemque | |
| faventes vocabant, quod sine modo, sine iudicio donaret sua, | |
| largiretur aliena; simul aviditate imperitandi ipsa vitia pro | 10 |
| virtutibus interpretabantur. multi in utroque exercitu sicut | |
| modesti quietique ita mali et strenui. sed profusa cupidine et | |
| insigni temeritate legati legionum Alienus Caecina et Fabius | |
| Valens; e quibus Valens infensus Galbae, tamquam detectam | |
| a se Verginii cunctationem, oppressa Capitonis consilia in- | 15 |
| grate tulisset, instigare Vitellium, ardorem militum ostentans: | |
| ipsum celebri ubique fama, nullam in Flacco Hordeonio | |
| moram; adfore Britanniam, secutura Germanorum auxilia: | |
| male fidas provincias, precarium seni imperium et brevi trans- | |
| iturum: panderet modo sinum et venienti Fortunae occurre- | 20 |
| ret. merito dubitasse Verginium equestri familia, ignoto | |
| patre, imparem si recepisset imperium, tutum si recusasset: | |
| Vitellio tris patris consulatus, censuram, collegium Caesaris | |
| et imponere iam pridem imperatoris dignationem et auferre | |
| privati securitatem. quatiebatur his segne ingenium ut con- | 25 |
| cupisceret magis quam ut speraret. |