| At in superiore Germania Caecina, decorus iuventa, | 1.53.1 |
| corpore ingens, animi immodicus, scito sermone, erecto in- | |
| cessu, studia militum inlexerat. hunc iuvenem Galba, quae- | |
| storem in Baetica impigre in partis suas transgressum, le- | |
| gioni praeposuit: mox compertum publicam pecuniam aver- | 5 |
| tisse ut peculatorem flagitari iussit. Caecina aegre passus | |
| miscere cuncta et privata vulnera rei publicae malis operire | |
| statuit. nec deerant in exercitu semina discordiae, quod et | |
| bello adversus Vindicem universus adfuerat, nec nisi occiso | |
| Nerone translatus in Galbam atque in eo ipso sacramento | 10 |
| vexillis inferioris Germaniae praeventus erat. et Treviri ac | |
| Lingones, quasque alias civitates atrocibus edictis aut damno | |
| finium Galba perculerat, hibernis legionum propius miscen- | |
| tur: unde seditiosa colloquia et inter paganos corruptior | |
| miles; et in Verginium favor cuicumque alii profuturus. | 15 |