| Crebrae interim et muliebribus blandimentis infectae | 1.74.1 |
| ab Othone ad Vitellium epistulae offerebant pecuniam et | |
| gratiam et quemcumque <e> quietis locis prodigae vitae legis- | |
| set. paria Vitellius ostentabat, primo mollius, stulta utrim- | |
| que et indecora simulatione, mox quasi rixantes stupra ac | 5 |
| flagitia in vicem obiectavere, neuter falso. Otho, revocatis | |
| quos Galba miserat legatis, rursus ad utrumque Ger- | |
| manicum exercitum et ad legionem Italicam easque quae | |
| Lugduni agebant copias specie senatus misit. legati apud | |
| Vitellium remansere, promptius quam ut retenti viderentur; | 10 |
| praetoriani, quos per simulationem officii legatis Otho ad- | |
| iunxerat, remissi antequam legionibus miscerentur. addidit | |
| epistulas Fabius Valens nomine Germanici exercitus ad prae- | |
| torias et urbanas cohortis de viribus partium magnificas et | |
| concordiam offerentis; increpabat ultro quod tanto ante | 15 |
| traditum Vitellio imperium ad Othonem vertissent. |