| Ita promissis simul ac minis temptabantur, ut bello | 1.75.1 |
| impares, in pace nihil amissuri; neque ideo praetorianorum | |
| fides mutata. sed insidiatores ab Othone in Germaniam, a | |
| Vitellio in urbem missi. utrisque frustra fuit, Vitellianis in- | |
| pune, per tantam hominum multitudinem mutua ignorantia | 5 |
| fallentibus: Othoniani novitate vultus, omnibus in vicem | |
| gnaris, prodebantur. Vitellius litteras ad Titianum fratrem | |
| Othonis composuit, exitium ipsi filioque eius minitans ni | |
| incolumes sibi mater ac liberi servarentur. et stetit domus | |
| utraque, sub Othone incertum an metu: Vitellius victor | 10 |
| clementiae gloriam tulit. |