| Eadem largitione civitatum quoque ac provinciarum | 1.78.1 |
| animos adgressus Hispalensibus et Emeritensibus familiarum | |
| adiectiones, Lingonibus universis civitatem Romanam, pro- | |
| vinciae Baeticae Maurorum civitates dono dedit; nova iura | |
| Cappadociae, nova Africae, ostentata magis quam mansura. | 5 |
| inter quae necessitate praesentium rerum et instantibus curis | |
| excusata ne tum quidem immemor amorum statuas Poppaeae | |
| per senatus consultum reposuit; creditus est etiam de cele- | |
| branda Neronis memoria agitavisse spe vulgum adliciendi. | |
| et fuere qui imagines Neronis proponerent: atque etiam | 10 |
| Othoni quibusdam diebus populus et miles, tamquam nobili- | |
| tatem ac decus adstruerent, Neroni Othoni adclamavit. ipse | |
| in suspenso tenuit, vetandi metu vel agnoscendi pudore. |