| Conversis ad civile bellum animis externa sine cura | 1.79.1 |
| habebantur. eo audentius Rhoxolani, Sarmatica gens, priore | |
| hieme caesis duabus cohortibus, magna spe Moesiam | |
| inruperant, ad novem milia equitum, ex ferocia et successu | |
| praedae magis quam pugnae intenta. igitur vagos et incurio- | 5 |
| sos tertia legio adiunctis auxiliis repente invasit. apud Roma- | |
| nos omnia proelio apta: Sarmatae dispersi aut cupidine prae- | |
| dae graves onere sarcinarum et lubrico itinerum adempta | |
| equorum pernicitate velut vincti caedebantur. namque mirum | |
| dictu ut sit omnis Sarmatarum virtus velut extra ipsos. nihil | 10 |
| ad pedestrem pugnam tam ignavum: ubi per turmas adve- | |
| nere vix ulla acies obstiterit. sed tum umido die et soluto | |
| gelu neque conti neque gladii, quos praelongos utraque | |
| manu regunt, usui, lapsantibus equis et catafractarum pon- | |
| dere. id principibus et nobilissimo cuique tegimen, ferreis | 15 |
| lamminis aut praeduro corio consertum, ut adversus ictus | |
| impenetrabile ita impetu hostium provolutis inhabile ad | |
| resurgendum; simul altitudine et mollitia nivis hauriebantur. | |
| Romanus miles facilis lorica et missili pilo aut lanceis adsul- | |
| tans, ubi res posceret, levi gladio inermem Sarmatam (ne- | 20 |
| que enim scuto defendi mos est) comminus fodiebat, donec | |
| pauci qui proelio superfuerant paludibus abderentur. ibi | |
| saevitia hiemis aut vulnerum absumpti. postquam id Romae | |
| compertum, M. Aponius Moesiam obtinens triumphali statua, | |
| Fulvus Aurelius et Iulianus Tettius ac Numisius Lupus, | 25 |
| legati legionum, consularibus ornamentis donantur, laeto | |
| Othone et gloriam in se trahente, tamquam et ipse felix bello | |
| et suis ducibus suisque exercitibus rem publicam auxisset. |